previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. Habet, inquam, iracundia hoc mali; non vult regi. Irascitur veritati ipsi, si contra voluntatem suam apparuit ; cum clamore et tumultu et totius corporis iactatione quos destinavit insequitur adiectis conviciis maledictisque. Hoc non facit ratio ; [2] sed si ita opus est, silens quietaque totas domus funditus tollit et familias rei publicae pestilentes cum coniugibus ac liberis perdit, tecta ipsa diruit et solo exaequat et inimica libertati nomina exstirpat. Hoc non frendens nec caput quassans nec quicquam indecorum iudici faciens, cuius tum maxime placidus esse debet et in statu vultus, cum magna pronuntiat. [3] " Quid opus est," inquit Hieronymus, " cum velis caedere aliquem, tua prius labra mordere ? " Quid, si ille vidisset desilientem de tribunali proconsulem et fasces lictori auferentem et suamet vestimenta scindentem, quia tardius scindebantur aliena ? [4] Quid opus est mensam evertere ? Quid pocula adfligere ? Quid se in columnas impingere ? Quid capillos avellere, femur pectusque percutere ? Quantam iram putas, quae, quia in alium non tam cito quam vult erumpit, in se [p. 158] revertitur ? Tenentur itaque a proximis et rogantur, ut sibi ipsi placentur. [5] Quorum nil facit quisquis vacuus ira meritam cuique poenam iniungit. Dimittit saepe eum, cuius peccatum deprendit. Si paenitentia facti spem bonam pollicetur, si intellegit non ex alto venire nequitiam, sed summo, quod aiunt, animo inhaerere, dabit impunitatem nec accipientibus nocituram nec dantibus ; [6] nonnumquam magna scelera levius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa sunt, his inest latens et operta et inveterata calliditas ; idem delictum in duobus non eodem malo afficiet, si alter per neglegentiam admisit, alter curavit ut nocens esset. [7] Hoc semper in omni animadversione servabit, ut sciat alteram adhiberi, ut emendet malos, alteram, ut tollat ; in utroque non praeterita, sed futura intuebiturnam, ut Plato ait, nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur ; revocari enim praeterita non possunt, futura prohibentur—, et quos volet nequitiae male cedentis exempla fieri, palam occidet, non tantum ut pereant ipsi, sed ut alios pereundo deterreant. [8] Haec cui expendenda aestimandaque sunt, vides quam debeat omni perturbatione liber accedere ad rem summa diligentia [p. 160] tractandam, potestatem vitae necisque ; male irato ferrum committitur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: